- LARUS
- I.LARUSanex λαρὸς, ob suavitatem gustûs, quasi λίαν ὐρηρὼς τῇ ψυχῇ; an a λάλος, ob garrulitatem, clamosus ehim est; an quasi λαβρὸς, a vocandi impetu? Hebr. sachaph dicitur, a tabe.Nulla enim est avis molis ratione tam levis. Cum enim sit gallina crassior, non haber tantum carnis, quantum coturnix, Bellon. l. 3. c. 13. Quod in ceppho maxime deprehenditur, lari specie levissimâ quaeque plumae plurimum, sed carnis minimum habet. Aristoph. Schol. in Pace, Edit. in Fol. p. 703. Ε῎υηςθες ξῶον ὁ κεπφος --- εν τῆς θαλάττης ξᾐν αὐτὸν λέγουσιν, ἐςθίοντα τὸν ἀφρόν εἶναι δὲ αὐτὸν πολυν` μὲν εν τοῖς πτεροῖς, ὀλίγον δὲ εν τοῖς κρέασι, Cepphus est animal stolidum ----- Eum autem aiunt ex mari vivere, spumam edentem, et plumarum quidem multum habere, sed parum carnum. Hinc incautus iuvenis, adulteram dicitut sequi κεπφωςθεὶς, cepphi instar; qui non tantum ad omnem ventum leviter circumagitur, sed et facile decipitur ac inescatur. Eum enim fluctibus supernatantem, spumâ, nullo negotio ad se allicere atque iniectâ manu capere, piscatorum filios, tradit scholiastes praefatus in Pluto. Vide quoque Philosophum Hist. Anim. l. 9. c. 35. Nicandrum Alexipharm. v. 165. Hesych. Suid. Etymologum, alios. Unde κέπφος adiective, apud Aristophanem priori loco,Καὶ κέπφοι τρήρωνες ——Et ceppht turtures. ——i. e. stulti ac simplices. Et poster. Ω῏ κέπφε, ô fatue! Ceterum inter im mundas aves, etiam haec recensetur, Lev. c. 11. v. 16. ubi oesalonem habet Iunius, sed larum, vel saltem lari speciem cepphum, ibi intelligendam, docet Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. Il. c. 8.II.LARUSmons et fluv. Italiae. Phavorin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.